Spiritual Experiences (Buss) n. 895

Previous Number Next Number See English 

895. Hoc mirari quidam possunt, quod dum leguntur scripta, et a legente nulla attentio, seu perceptio eorum quae scripta sunt, quod tunc elevetur sensus et perceptio rerum ad angelos distinctius, quam dum mens naturalis humana simul est, est quasi cum sensus rerum clarius percipiendus, quod tunc abducendi sint sensus corporis a mente interiori, inde clarior semper fit idea, quia absque objectis impedientibus; similiter ac dum mens non inhaeret verbis seu vocibus, quae sunt corpus loquelae; hoc mirum potest videri {1}, et sic paradoxon, nempe quod angeli intelligant sensum scripturae, tametsi homo non intelligit, sed usque est verissimum, nam id experientia hodie testatum {2} est. Inde concludi potest, quod dum infantes legunt Biblia sancta, quod angeli sensum Verbi clarius intelligant seu percipiant, quam dum adulti, sicut mihi quoque dictum prius est. 1748, 20 Febr. @1 ms. videre$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. testata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church