898. Animae istae seu spiritus, utcunque perspicaces in aliis, et susceptibiles {1} percipiendi, usque in his ita haerent, ut non dubitent, sed negent, ex causa, ut dictum, quia dum proprium et suum aufertur, tunc nihil superesse putant, quam tale quod rejiciunt; et dicebam {2} iis, quod talis vitae differentia sit inter eos, qui non percipiunt ita, et persuadentur ita, ac est [inter] {3} obscurissimum quoddam, quod ita obscurum est, ut nullum sit, ac inter coelum, seu qualis inter tenebras et lucem, imo qualis est inter tale quod surgit ab hominis infimis seu intestino recto, ac quod descendit ab universo coelo--imo {4} repraesentata mihi est quaedam tonna, paene sicut infernalis--ita {5} sicut inter tonnam hanc, ubi infernales putant totum coelum possidere, nam tonnam putant universum sibi subjectum, ac inter universum coelum, quoad flammas et lucem. @1 ms. susceptiles$ @2 ms. cum dicerem$ @3 sic J.F.I. Tafel$ @4 ms. coelo, imo$ @5 ms. infernalis, ita$