Spiritual Experiences (Buss) n. 899

Previous Number Next Number See English 

899. Sunt enim binae viae in intellectum humanum, nempe via per sensus, quae est via inferior, per hanc nascitur intellectus humanus, ac est via per coelum a Domino, quae via est superior; quodcunque natum est per viam inferiorem, est corporeum et materiale, quod autem nascitur per viam superiorem, est spirituale et coeleste; nisi janua superior aperitur a Domino, nusquam credi potest, quod talis communicatio existat, ut [quis] percipiat et persuadeatur, inde tamen in multis conscientia, sed conscientia ista utplurimum se ad actiones extendit, et ex cognitione eorum, in qua {1} cultum et debitum ponit, formatur, sic non est vera conscientia, praeter in quibusdam bonis hominibus et spiritibus obscura, verum in angelis est manifesta, ut sciant, percipiant, intelligant quod ita sit, et quod nulla vita detur, absque tali rerum conscientia, et persuasione, manifesta, seu manifestata varie. @1 = quae (forma antiqua)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church