Spiritual Experiences (Buss) n. 953

Previous Number Next Number See English 

953. Dum anima, vel homo simulare vult, aliud cogitare et aliud loqui, tam exstans coram angelis esse potest, sicut nubes atra grandis coram oculis, dantur etiam quidam, qui sua cogitatione simulare possunt, sic ut sit iis quasi duplex cogitatio, sicut mihi, ii putant ita simulare posse, ut decipere se putent etiam angelos, sicut quidam dixit, sed mihi percipere dabatur, quod tale quoque percipiatur sicut tenuis vapor-hoc {1} mihi et spiritibus, angelis vero ut nimbus, vel sicut fumus cum nidore, ita quae arcanissima homini sunt, tantum patent coram angelis solum interioris coeli, coram angelis intimioris coeli ea nec sentiri possunt {2}, ob crassitiem, sed modo si quid altius ibi latet, quod non cohaeret cum iis, aut similia. 1748, 23 Febr. @1 ms. vapor, hoc$ @2 ms. posunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church