954. De iis qui constituunt provinciam processuum mamillarium
Hoc solum addendum est [vide 939-43], quod ii qui constituunt provinciam processuum mammillarium, dum se applicuere, quod fit ad faciem, non ad corpus, calidum spirent, quia vindicta est ignea, seu repraesentatur per ignem, ideo inde calidum, sic ex calore, et ejus qualitate, tum a loco et distantia, tum a nullis non circumstantiis situs, et objectorum circum eos, quoque sciri potest qualis anima est. 1748, 23 Febr.