Spiritual Experiences (Buss) n. 955

Previous Number Next Number See English 

955. Quod angeli accurate sciant veritates naturales sic ut vix minimum desit

Solum reminiscentiae {1} causa, non quod allegetur {2}, memorandum est, quod dum legi aliqua de iis quae scripta sunt de viscere quodam corporis, cum causis inde deductis, quod angeli probe scire potuerint, num veritas sit vel non, quod mihi quoque datum erat ab iis percipere, sic ut sciant quicquid in anatomicis, in physicis, in philosophicis {3} verum sit, ac rite connexum, et hoc absque praevia cognitione per scientias. 1748, 23 Febr. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. alligetur$ @3 aut philosophia (exitus inclarus)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church