956. Quod acumen cogitationis dari queat profundius in perversis quandoque
Quod ex acumine ingenii et penetratione rerum, de alicujus vita judicare, nemo potest [sciendum], possunt enim acutiores reliquis esse mali quam boni, sicut qui dolosi sunt, imo dolosissimi, et latrones, possunt melius aliorum cogitata et intentiones, tum animos penetrare, quam alii, sin aliter, non sunt industriosi latrones; verum omnia vertunt in falsum, malum, dolum, seu secundum eorum cupiditates; ita diaboli in altera vita sunt ita acuti, ac ita versant et nectunt dolos, ut nemo usquam induci queat id credere; quare qui laudatur propter acumen, non ideo laudandus propter vitam, ex acuminis capacitate nemo quid in altera vita, aliquid praemii sperare {1} potest. 1748, 23 Febr. @1 ms. sperarre$