Spiritual Experiences (Buss) n. 958

Previous Number Next Number See English 

958. Calli, qui eximuntur, et [quibus] inspiciunt, qualis anima est in externis, seu corporeis, quae post vitam corporis secum fert, sunt duriores, et molliores, secundum statum vitae actu; qui duri sunt, emollescent, et hoc variis punitionibus; antequam emollescunt, non cum internis possunt conjungi ea quae meliora sunt, et quasi obliterari ea quae mala, cum connexionibus, quae sic spirituali modo quasi discerpendae. Qui duriores callos habent, ii sustinent magnos imo ingentes dolores, et penitiores cruciatus, quia radices tanguntur, at qui molliores, ii non sustinent tales dolores, sicut ab experientia instructus, cum similis incumbentia seu distractio in me facta sicut in alio. 1748, 23 Febr.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church