959. Quod ii, qui provinciam Renum, ureterum et vesicae constituunt, velint explorare
Quoties aliqua anima venit, quam offendunt ii, qui renum, ureterum, et vesicae provinciam constituunt, praesto sunt, ut examinent, aut explorent, cupiuntque causas habere, et sollicite quaerunt, ubicunque eas reperire possint, nam cupiunt explorare, castigandi, puniendique causa, qua cupiditate multum delectantur; sed modo ea, quae anima secum traxerat ex corpore, nam renes, ureteres, et vesica, modo discernunt liquida obsoleta et spurca a sanguine, sic a corporeis. 1748, 23 Febr.