104. Simile eveniret, si quis amplecteretur Fidem Novae Ecclesiae, ac Fidem veteris Ecclesiae de Imputatione justitiae seu meriti Domini retineret; et hac enim ut Radice omnia ejus dogmata, ut propagines exsurrexerunt. Si hoc fieret, comparative foret, sicut quis se eriperet ex tribus capitibus Draconis, ac intricaretur quatuor reliquis ejus; aut sicut quis fugeret pardum et incideret in leonem; aut sicut exiens e fovea ubi non aqua, caderet in foveam ubi aqua qua submergeretur. Quod ita sit, videbitur post sequentis Lemmatis expositionem, ubi aliquid de Imputatione proferetur.