Brief Exposition (Whitehead) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. XXV. Quod Romano--Catholici de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus, in quam Ecclesia illorum initiata est, hodie nihil sciant, quoniam prorsus obtecta jacet per Externa cultus, quae sunt plura: et quod ideo si illi quoad partem recedunt ab externis cultus sui, ac immediate adeunt Deum Salvatorem Jesum Christum, et quoque binas Species in sacra Eucharistia sortiuntur, possint in Novam Hierosolymam, hoc est, in Novam Ecclesiam Domini prae Reformatis introduci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church