Brief Exposition (Whitehead) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. Quod Reformatores de Operum meritis paene similia quae Romano--Catholici profiteantur, constat ex his e Formula Concordiae transsumtis, Quod bona opera ex vi promissionis et ex gratia retribuantur, et quod inde mereantur praemia corporalia, et quoque spiritualia, n. 14. (i) (k) (l) (n). Et quod Deus mercede coronet sua dona, n. 14. (h) (n). Consimilia dicuntur in Synodo Tridentina, scilicet, Quod Deus ex gratia sua dona faciat merita, n. 5. (f). Ac insuper, quod Salus non sit ex operibus, sed ex promissione et gratia, quia Deus per Spiritum Sanctum operatur illa, n. 5. (e) (f) (g) (h) (i) (k).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church