Brief Exposition (Whitehead) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. Ex his et illis coram primo visu apparet sicut sit plena conformitas, sed ne sit, Reformatores distinxerunt inter opera legis profluentia ex proposito et voluntate, et inter opera spiritus profluentia ex fide ut a vena libera et spontanea, et haec bona vocaverunt fructus fidei, videatur supra n. 11. (h) (l), et n. 13. (a) (i) (l), et n. 15. (k). Ex his penitus inspectis et collatis non apparet discrimen ipsorum operum, sed modo qualitatis illorum, videlicet quod haec proficiscantur ex homine Sicut ex subjecto passivo, illa autem sicut ex subjecto activo; proinde spontanea illa sicut hominis intellectu, et non simul ex ejus voluntate; hoc dicitur, quoniam homo non potest non conscius esse dum fiunt, quia illa facit, et conscius fieri est ex intellectu. Attamen quia Reformati etiam paenitentiae exercitia, et luctas cum carne, praedicant, n 13. (d) (c) (f) (g) (h) (k), et haec non fieri possint ab homine nisi ex ejus proposito et voluntate, et sic ab illo Sicut ab ipso, consequitur, quod usque actualiter sit conformitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church