5. DE FIDE, CHARITATE BONIS OPERIBUS, ET MERITIS. (a) Cum Apostolus dicit, justificari hominem per fidem et gratis, ea verba in eo sensu intelligenda sunt; quem perpetuus Ecclesiae Catholicae consensus tenuit et expressit, ut scilicet per fidem justificari dicamur, quia Fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire: gratis autem justificari dicimur, quia nihil eorum, quae justificationem praecedunt, sive fides sive opera, ipsam justificationis gratiam promerentur; si enim gratia est, non est ex operibus, nec gratia foret gratia, Sess. VI: Cap. 8. (b) Quamquam nemo potest justus esse, nisi cui Merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in Justificatione fit, dum ejusdem sanctissimae passionis Merito per Spiritum Sanctum charitas Dei infunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaeret: unde in ipsa Justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur per fidem, spem et charitatem: nam fides, nisi ad eam accedat charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit, Sess. VI: Cap. 7. . 3. (c) Quod Christus non modo sit Redemptor Cui fidant, sed etiam Legislator Cui obediant, Sess. VI: Cap. 16. Can. 21. (d) Quod Fides sine operibus mortua et otiosa sit, quia et in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per charitatem operatur: fides enim sine spe et charitate vitam aeternam non praestare potest: unde et statim Verbum Christi audiunt, si vis ad vitam ingredi, serva mandata: itaque veram et Christianam justitiam accipientes, eam ceu primam stolam, pro illa quam Adam sua inobedientia sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam praeferant{1} ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et habeant vitam aeternam, Sess. VI: Cap. 7. . 4. (e) Quod Ipse Christus Jesus tanquam Caput in membra, et tanquam Vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtute influat; quae virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent; quare nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quo minus plene illis quidem operibus, quae in Deo facta sunt, vitam aeternam suo etiam tempore consequendam promeruisse censeantur. Sess. VI: Cap. 16. (f) Non propria nostra justitia, tanquam ex nobis propria, statuitur; quae enim justitia nostra dicitur, illa eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum: absit ergo ut Christianus homo in seipso vel confidat vel glorietur, et non iii Domino, Cujus tanta erga nos homines bonitas, ut eorum velit esse merita quae sunt Ipsius dona, Sess. VI: Cap. 16. (g) Quia ex nobis tanquam ex nobis nihil possumus, EO cooperante, qui nos confortat, omnia possumus: ita non habet homo unde glorietur, sed omnis gloria nostra in Christo est, in quo vivimus, in quo meremur, in quo satisfacimus, facientes fructus dignos paenitentia, qui ab Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre, Sess. XIV: Cap. 8. (h) Si quis dixerit hominem suis operibus, quae vel per humanae naturae vires, vel per legis doctrinam fiunt, absque Divina per Christum Jesum gratia posse justificari coram Deo, anathema sit, Sess. VI: Can. 1. (i) Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare et diligere (hoc est, fidem, spem et charitatem habere) sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, anathema sit, Sess. VI: Can. 2. (k) Si quis dixerit hominem sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, anathema sit, Sess. VI: Can. 10. praeter plura, imprimis de conjunctione fidei et charitatis seu bonorum operum, et de damnatione separationis illorum. @1. praeferant pro praeserant$