6. DE LIBERO ARBITRIO. (a) Quod Liberum Arbitrium per Adae peccatum minime exstinctum sit, viribus licet attenuatum et inclinatum, Sess. VI: Cap. 1. (b) Si quis dixerit, Liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet, nec posse dissentire si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se habere, anathema sit, Sess. VI: Can. 4.