Brief Exposition (Whitehead) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Quod secundum praedictionem in Ecclesiis Christianis hodie talis caligo sit, ut non lux e Sole sit interdiu, nec lux e Luna et Stellis sit noctu, est DOCTRINA DE JUSTIFICATIONE PER SOLAM FIDEM, unice in causa; illa enim docet Fidem ut unicum medium Salutis ,de cujus influxu, progressu, inhabitatione, operatione, efficientia, nondum aliquis signum vidit; et in quam non Lex decalogi, non charitas, non bona opera, nec paenitentia, neque studium novae vitae, intrant, aut ullo modo contingunt; asserentes quod illa sponte sequantur absque usu ad continendam fidem, aut ad comparandam salutem. Docet etiam, quod illa Fides donet renatos seu adeptos rude libertatis, ut non sub lege sint; tum quod Christus peccata illorum contegat coram Deo Patre, qui illa sicut non visa remittit, et illos innovatione, sanctimonia, et vita aeterna, coronat. Haec et similia plura sunt Interiora Doctrinae istius; Exteriora, quae non intrant illa, sunt pretiosa de Charitate, de Bonis operibus, de Actibus paenitentiae, de Exercitiis legis, sed haec sunt illis sicut mancipia{1} et mediastini, quae Dominam fidem absque contiguitate sequuntur: verum quia sciunt, quod Laici pendant illa salvifica una cum fide, in sermonibus et colloquiis industrie subjungunt illa, ac simulant conjungere et insertare justificationi sed modo adblandiendi auribus vulgi causa, ac tutandi sua oracula, ne appareant aenigmatica, vel sicut pythonica. @1. mancipia pro mancipi a.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church