80. Ad confirmandum supradicta, ex FORMULA CONCORDIAE, de qua supra n. 9, adducam sequentia, ne quis credat, illos immerito talium incusatos esse, quae sunt haec; Quod Opera Secundae Tabulae decalogi sint civilia et externi cultus, quae homo ex se potest facere; et quod stultum sit somniare, quod illa justificent, pag. 84. 85. 102. Quod bona Opera prorsus excludenda sint a negotio justificationis per fidem, p. 589. 590. 591. 704 ad 708. Quod bona Opera justificationem prorsus non ingrediantur, p. 589. 702. App. 62. 173. Quod bona Opera non salutem nec fidem conservent, p. 590. 705, App. p. 174. Quod nec Paenitentia intret justificationem fidei, p. 165. 390. App. p. 158. Quod Paenitentia sit modo invocare Deum, confiteri Evangelium, gratias agere, obedire magistratui, servire vocationi, p. 12. 198. App. 158. 159. 172. 266. Quod Renovatio vitae nec ad justificationem pertineat, p. 585. 685. 688. 689. App. p. 170. Quod studium novae obedientiae nec intret fidem et justificet, p. 90. 91. 690. App. p. 167. Quod Renati non sub lege sint, sed ab ejus servitute liberati, et quod solum in lege, et sub gratia sint, p. 722. et alibi. Quod Renatorum peccata Christi merito contegantur, p. 641. 686. 687. 719. 720: praeter plura consimilia. Sciendum est, quod omnes Protestantes, tam Evangelici quam Reformati, Justificationem per solam fidem similiter doceant, videantur supra n. 17. 18.