81. Mirabile est, quod Doctrina Justificationis per solam fidem, hodie in toto Christiano Reformato orbe omne punctum ferat, hoc est, illa ibi paene ut unicum Theologicum in Ordine sacro regnet; illa est, quam omnes Novitii e Clero in Gymnasiis avide addiscunt, et hauriunt, et postea sicut inspirati Caelesti Sapientia in Templis docent, libris vulgant, et per quam superioris eruditionis famam et nominis gloriam sectantur, et quoque propter quam diplomata, auctoramenta, et praemia donantur: et haec fiunt, tametsi per illam solam Doctrinam hodie obscuratus est Sol, lumine suo orbata est Luna, ac Stellae caelorum deciderunt, hoc est, perierunt: quod Doctrina fidei imputativae justitiae hodie occaecaverit mentes in tantum, ut non velint, et inde quasi non possint videre aliquod Divinum Verum in luce Solis, nec in luce Lunae, sed solum in luce foci noctu, testatum mihi factum est; quare possum vaticinari, quod si Divina Vera de Conjunctione charitatis et fidei, de Caelo, de Domino, de Felicitate aeterna inde, argenteis literis exarata e caelo demitterentur, a Justificatariis non lectu digna censerentur; at prorsus aliter si charta de Justificatione per solam fidem, ab inferis exportaretur. Legitur etiam in FORMULA CONCORDIAE, Quod Articulus de Justificatione per solam fidem seu de Justitia fidei, praecipuus sit in tota Doctrina Christiana: et quod Opera legis ex hoc Articulo prorsus excludenda sint, p. 17. 61. 62. 72. 89. 683, Append. p. 164.