Brief Exposition (Whitehead) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. BREVIS ANALYSIS. Apud Danielem leguntur haec "In visione vidi Arietem, cui duo cornua alta, sed altius ascendens posterius; et quod cornu feriret versus Occidentem, Septentrionem, et Meridiem, et Magnum se faceret. Dein vidi Hircum venientem ab Occidente super facies totius terrae, cui erat cornu inter Oculos; et quod cucurrerit ad Arietem cum furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum: at quod fractum sit cornu magnum Hirci, et loco ejus ascenderint quatuor cornua; et quod ex uno eorum exiret cornu exiguum, quod crevit valde versus Meridiem, versus Ortum et versus Decus; et usque ad Exercitum Caelorum, et dejecit in terram de Exercitu, et de Stellis, et conculcavit ea: imo extulit se ad Principem excercitus, et ab Eo sublatum est Juge, et projectum Habitaculum sanctuarii Ejus, quia projecit Veritatem in terram. Et audivi unum Sanctum, dicentem, quousque Visio haec, Juge et Praevaricatio vastans, ut detur Sancti et Excercitus conculcatio; et dixit, usque ad vesperam mane, tunc justificabitur Sanctum," Cap. VIII: 2 ad 14. Quod Visio illa praedicat status Ecclesiae futuros, patet manifeste; nam dicitur quod a Principe exercitus sublatum sit Juge, projectum Habitaculum sanctuarii Ejus, et quod Hircus projecerit Veritatem in terram: tum quod Sanctus dixerit, quo usque Visio haec, ut detur Sancti et Excercitus conculcatio; et quod hoc esset ad vesperam mane, quando justificabitur Sanctum; per Vesperam mane enim intelligitur finis Ecclesiae Veteris(?) quando Nova.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church