Brief Exposition (Whitehead) n. 84

Previous Number Next Number See English 

84. Apud Matthaeum leguntur haec "Tunc Filius hominis dicet Hircis, qui a sinistris, discedite a Me, nam Esurivi et non dedistis Mihi quod ederem; Sitivi et non potastis Me; Peregrinus eram, et non collegistis Me; Nudus eram et non induistis Me; Aegrotus eram, et in, custodia, et non visitastis Me; et hi abibunt in paenam aeternam." Quod non alii per Hircos et per Oves hic intelligantur, quam qui per Hircum et per Arietem apud Danielem, patet manifeste; quod per Hircos intelligantur qui in hodierna fide justificante sunt, constat ex eo, quod ad Oves enumerentur Opera charitatis, et dicatur quod illa fecerint; et quod ad Hircos enumerentur eadem Opera charitatis, et dicatur quod illa non fecerint, et quod hi ideo damnentur; est enim apud illos qui in hodierna fide justificante sunt, omissio operum, ex negatione, quod nihil Salutis et Ecclesiae in illis sit; cum Charitas ita removetur, bona Opera, quae sunt charitatis, elabuntur mente, et obliterantur adeo, ut nusquam in recordationem, aut in aliquem conatum revocationis illorum ex Lege decalogi, amplius veniant. Communis norma religionis est, quod quantum quis non vult bona et inde non facit illa, tantum velit mala et inde faciat illa; et quoque vicissim, quod quantum quis non vult mala, et inde non facit ???, tantum velit bona et inde faciat illa; et hi sunt Oves, illi autem Hirci. Si omnes mali per Hircos ibi intellecti fuissent, non Opera charitatis, quae non fecerunt, sed Mala quae fecerunt, enumerata fuissent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church