Brief Exposition (Whitehead) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Quod non alii quam illi per Hircos intellecti sint, patuit mihi ab Experientia in Mundo Spirituali; in hoc Mundo parent omnia, quae in Mundo naturali, apparent domus et palatia; apparent paradisi et horti, et in illis arbores omnis generis, apparent agri et novalia, tum campi et vireta; quoque armenta et greges; omnia in tali similitudine in qua super nostra Tellure; nec alia intercedit differentia, quam quod haec sint ex Origine naturali, illa autem ex Origine spirituali. Ibi saepius vidi Oves et Hircos, et quoque pugnas inter illos(?) similes illi pugnae, quae describitur apud Danielem Cap. VIII; vidi Hircos cum cornibus antrorsum et retrorsum flexis, ac illos cum furore irruentes in Oves; vidi Hircos cum duobus et cum quatuor cornibus, quibus cum vehementia ferierunt Oves; et cum aspexi, quid esset, vidi aliquos rixantes inter se de Fide conjuncta Charitati, et de fide disjuncta a Charitate; ex qua patuit, quod hodierna fides justificans, quae in se spectata est Fides disjuncta a Charitate, sit Hircus, et quod Fides conjuncta Charitati sit Ovis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church