Brief Exposition (Whitehead) n. 92

Previous Number Next Number See English 

92. BREVIS ANALYSIS. Per abbreviare dies illos, intelligitur finem imponere Ecclesiae hodiernae, et Novam instaurare; nam, ut supra dictum est, in Cap. XXIV apud Matthaeum de successivis declinationibus et perversionibus Ecclesiae Christianae, usque ad Consummationem et finem ejus, et de Adventu Domini tunc, agitur: quod nisi dies illi abbreviarentur, nulla caro salvari{1} posset, est quia fides hodiernae Ecclesiae super idea trium Deorum fundata est, et cum hac idea nemo potest intrare Caelum; proinde nec cum illa fide, quia in omnibus et singulis ejus est illa idea; ac praeterea isti fidei nihil vitae ex operibus charitatis inest; quod illa fides nec possit cum charitate conjungi, ac producere aliquos fructus qui sunt bona opera, supra n. 47 ad 50, ostensum est. Sunt duo quae condunt Caelum in homine, Vera fidei et Bona charitatis; Vera fidei faciunt praesentiam Domini, ac monstrant viam ad Caelum, et Bona charitatis faciunt conjunctionem cum Domino, ac introducunt in Caelum; ac quisque introductus est in Luce ibi secundum affectionem veri, et in calore ibi secundum affectionem boni; quod affectio veri sit fides in sua essentia, et quod affectio boni sit charitas in sua essentia, et quod conjugium illarum sit Ecclesia, videatur supra n. 48; Ecclesia et Caelum unum faciunt. Quod illa tria hodie in Ecclesiis super sola fide aedificatis non sint, in praecedentibus plene ostensum est. @1. salvari pro salivari.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church