Brief Exposition (Whitehead) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Aliquoties in Mundo Spirituali loquutus sum cum Justificatoribus hominum per solam fidem, et dixi quod Doctrina illorum sit erronea, et quoque absona, quodque inducat securitatem, caecitatem, somnum et noctem in rebus spiritualibus, et inde letum{1} animae, exhortans ut ab illa desistant; sed responsum tuli, quid desistere, numne excellentia eruditionis Clericorum prae Laicis ab illa dependet; sed retuli quod sic non spectent salutem animarum sed suam excellentiam; et quod quia falsis suis principiis applicuerunt vera Verbi, et sic adulteraverunt illa, sint Angeli Abyssi, vocati Abaddones et Apollyones, Apoc. IX: 11, per quos significantur perditores Ecclesiae per totalem falsificationem Verbi, videatur Explicatio ibi n. 440, et MEMORABILE, n. 566: sed responderunt, quid hoc, sumusne per scientiam mysteriorum illius Doctrinae Oracula, et ex illa ut ex adyto reddimus responsa, quare non sumus Apollyones, sed Apollines: his indignatus dixi, si estis Apollines, estis etiam Leviathanes, primi vestrum Leviathanes tortuosi, et secundi vestrum Leviathanes oblongi, quos Deus gladio suo duro et magno visitabit, Esaj. XXVII: 1; sed ad haec riserunt: quid significat visitari ac perire gladio, videatur in APOCALYPSI REVELATA, n. 52. @1. letum pro lethum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church