Brief Exposition (Whitehead) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. BREVIS ANALYSIS. Haec dixit Sedens super Throno, hoc est, Dominus, ad Johannem, cum vidit Novam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo; quod per Novam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia, in Lemmate sequente demonstrabitur. Quod falsitates Dogmatum fidei hodiernae Ecclesiae primum aperiendae et rejiciendae sint, antequam veritates Dogmatum novae Ecclesiae revelantur et recipiuntur, est quia non in uno puncto aut momento conveniunt; Dogmata enim hodiernae Ecclesiae fundantur super fide, in qua num aliquid Essentiale Ecclesiae sit nescitur; Essentialia Ecclesiae, quae cum fide in unum Deum se conjungunt, sunt Charitas, Bona Opera, Paenitentia, Vita secundum Leges Divinas; et quia haec una cum fide afficiunt et movent voluntatem et cogitationem hominis, conjungunt hominem Domino, et Dominum homini; cum itaque nullum ex illis Essentialibus intrat{1} fidem hodiernae Ecclesiae in ingressu ejus, quem vocant actum justificationis, prorsus non sciri potest num illa fides sit in homine, vel non, proinde num sit aliquid, vel num solum idea; fantur enim, quod homo in illo actu sit sicut stipes aut lapis, et quod quoad receptionem ejus ne hilum possit velle, cogitare, cooperari, imo nec se applicare et accommodare, videatur supra n. 15 (c) (d); cum itaque tunc nemo potest augurari, minus scire, num illa fides sit in illo, et sic num sit sicut flos picturae apud illum, aut sicut flos agri in illo num sit sicut avis praetervolans illum, aut sicut avis nidificata in illo, quaeritur ex quibus auguriis aut signis id cognoscet; si respondetur, quod ex charitate, bonis operibus, paenitentia, et legis exercitiis, quae sequuntur illam postea; et tamen isti fidei cum illis non est aliquod vinculum, quare num non vinculum possit esse signum testificans, relinquo sagacibus inquirendum; fides enim ista per supra nominata non conservatur nec retinetur, videatur supra n. 12. (m) (n). Ex his fit haec conclusio, quod in Fide hodierna non sit aliquid Ecclesiae, et sic quod illa non sit aliquid, sed solum idea quod sit; nunc quoniam illa fides talis est, merito rejicienda est, imo illa rejicit seipsam, sicut id cui nihil praedicationis ab Ecclesia inest. @1. intrat pro intrant.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church