Brief Exposition (Whitehead) n. 97

Previous Number Next Number See English 

97. Vicissim autem Dogmata seu Doctrinalia Novae Ecclesiae; haec omnia sunt Essentialia, in quibus singulis est Caelum et Ecclesia, et spectant hoc ut finem, ut homo in Domino sit, et Dominus in homine, secundum Ipsius verba apud Johannem, Cap. XIV: 20. et Cap. XV: 4, 5, 6: nec aliud quam haec conjunctio est Ecclesia Christiana. Ex his paucis clare potest videri, quid per haec Domini verba "Dixit Sedens super Throno, ecce Nova omnia faciam, et dixit, scribe, quia haec verba vera et fida sunt" intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church