116. [P. P. JEREMIAS] CAPUT L. Versus Res 3 DE ILLIS QUI ADULTERAVERUNT ET FALSIFICAVERUNT BONA ET VERA ECCLESIAE, QUI "BABEL" ET "CHALDAEA." 1-3 3 Quod illis non amplius aliquod bonum et verum. 4-7 11 Quod tunc illi qui in ignorantia boni et veri ex defectu eorum, adducendi sint ad Dominum. 8 11 Quod discedent a "Babel." 9,10 3 Quod "Babel" peritura sit, 11 3 quia vastaverunt Ecclesiam. 12,13 3 Quod sit absque omni vero. 14-16 15 Exitium eorum tempore judicii, 17 15-3 quia destruxit Ecclesiam. 18-20 3-11 Quod postquam destructa est "Babel," instaurabitur nova Ecclesia, quae accepta Domino erit. 21-24 3 Quod "Babel" destruetur quia contra Dominum. 25-30 3 Quod prorsus destruendi sint, 31,32 3 propter amorem regnandi, 33,34 3 quia non desistunt perdere Ecclesiam, quam Dominus instaurat et redimit. 35-38 3 Quod omnia eorum a primis ad ultima destructa sint per falsa. 39,40 3 Quod illis horrenda falsa et mala. 41-48 15 Ultimum judicium super illos.