Prophets and Psalms (Schreck) n. 146

Previous Number Next Number See English 

146. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XXIII. Versus Res 2 DE ECCLESIA QUAE IN VERO ET DE ECCLESIA QUAE IN BONO. 1,2 2 Quod binae Ecclesiae sint, una quae in vero, quae "Samaria," et altera quae in bono, quae "Hierosolyma;" 3,4 2 utraque externa naturalis, initio perversa. 5-8 2-3 Quod "Samaria" falsificaverit vera Verbi per ratiocinia ex scientificis;

9,10 2-3 quod sic corrupta sit, 11-13 2-3 quod "Hierosolyma" similiter falsificaverit vera, 14-17 2-3 et quod insuper adulteraverit bona per varia. 18 2 Quod separaverit se per id a Domino, (19,)20,21 2 et per scientifica naturalis hominis amplius conspurcaverit illa. 22-25 15 Quod die judicii prorsus perituri sint. 26,27 15 Quod sic vera et bona Ecclesiae non amplius pervertentur. 28-31 15 Erunt in inferno ubi non nisi quam mala et falsa. 32-34 15 Quod etiam in omnis veri falsificatione;

35 4 et hoc quia negaverunt Dominum. 36-39 3 Quod destruxerint omnia sancta Ecclesiae. 40-42 3 Quod coram aliis jactaverint se ex Verbo et ex sanctis Ecclesiae, 43-45 3 tametsi mere falsificata et adulterata. 46-49 3-11 Quod falsa et mala destruent omnia Ecclesiae apud illos, {1}et separandi {2}ut non seducant amplius.

@1 et pro "ne et"$ @2 ut pro "at"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church