Prophets and Psalms (Schreck) n. 156

Previous Number Next Number See English 

156. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XXXIII. Versus Res 2 DE ILLIS QUI INFORMANT ET INFORMANTUR. 1-5 2 Qui ab antistite informantur de falsis et non sibi cavent, ii pereunt;

6,7 2 si antistes non informet de falsis cum illa videt, is perit. 8,9 2 Similiter omnis qui docet doctrinam, si docet et non auditur, aut si non docet. 10,11 2 Ita nunc in Ecclesia, docebuntur ut convertant se, quia Dominus vult omnium salutem. 12-16 2 Malus si fit bonus, tunc malum eus condonatur; si bonus fit malus, tunc bonum ejus non videtur. 17-20 2 Quod haec sint justitia Divina. 21-26 2 Quod Ecclesia perversa dicat quod sint Ecclesia, quia Verbum est apud illos, cum tamen falsificant illud, colunt alium Deum, et malum faciunt, 27-29 3 cum tamen ex falsis mali perituri sint, 30-33 3 tametsi audiunt Verbum, et in cultu externo sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church