160. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XXXVII. 1,2 3 Repraesentatum quod Ecclesia absque omni vita ex bono et vero esset. 3-6 11 Praedictum quod nova Ecclesia exstitura sit, in qua vita erit. 7,8 11 Quod etiam factum est, quando illa Ecclesia primum informata est in veris, et sic ad recipiendum apta reddita, 9,10 11 et quod postea reciperet vitam. 11-14 1-11 Quod ita factum sit a Domino cum in mundum venit, a quo nova Ecclesia instaurata est. 15-20 11 Quod binae Ecclesiae essent, caelestis et spiritualis, et ambae simul unum. 21-25 11 Quod erit sub Domino, et quod a Domino ambae fient una, et quod illis tutela ab infernalibus malis et falsis. 26-28 11 Quod alia Ecclesia erit, quia alia conjunctio.