159. [P. P. EZECHIEL] CAPUT XXXVI. Versus Res 3 DE ECCLESIA PERVERSA IN GENERE. 1,2 3 Quod illa a malis et falsis perdita sit. 3-7 3 Quia perdita est usque ad ultima ejus, quod illi qui perditi sunt, perituri sint. 8-12 11 Quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, quae in veris et bonis erit. 13-15 11 Quod Ecclesiae perversae mala et falsa non nocitura sint amplius. 16-19 2 Quod perversa illa Ecclesia prorsus peritura sit. 20-23 2 Quod usque adhuc tolerabitur propter Verbum, et propter quod Dominus per id notus est. 24-30 11 Quod nova tunc Ecclesia instauranda sit, quae liberata a falsis et malis in veris et bonis erit, et agnoscet Dominum. 31,32 11 Quod rejiciet mala. 33-36 11 Quod successive crescet ejus intelligentia per Divina vera. 37,38 11 Quod in illa agnoscetur Dominus, et {1}Ipsius cultus erit.
@1 Ipsius pro "Ipse" seu "Ipsi"$