73. [P. P. JEREMIAS] CAPUT VII. 3 DE ILLIS QUI IN ULTIMO CAELO APUD QUOS ECCLESIA QUOAD BONUM 1,2 3 Ad illos:
3 3 ut spectent ad vera et bona;
4 3 ne credant quod apud illos Ecclesia sit:
5,6 3 nisi vivant secundum praecepta, et non violent Verbum, 7 3 quod illa non faciant, quod Ecclesia. 8-10 3 Si contra praecepta vivitur, quod non Ecclesiae cultus sit. 11 3 Quod Ecclesia Domini non sit illis qui prophanant sancta. 12-15 3 Per id fit destructio Ecclesiae, sicut alibi, etiam hic. 16 3 Non valeat intercessio, 17-19 3 quia certum quod prophanent vera et bona caeli. 20 3 Inde interitus omnium. 21-24 3 Quod fidant super externa cultus, quae nihili sunt, quia nulla interna cultus illis. 25,26 2 Quod obnixe rejecerint interna, usque a principio. 27-31 15 Quoniam reformatio frustra, rejicitur omne cultus eorum, quia prophanant omnia Ecclesiae. 32,33 15 Quod conjicientur in infernum, ubi non nisi quam falsum et malum. 34 15 Ita Ecclesia illa peritura est.