84. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XVIII. Versus Res 1-4 11 Repraesentatum quod qui in falsis et malis sunt, possint a Domino reformari;
5-8 11 quare illi qui post paenitentiam se convertunt, tametsi in falsis et malis sunt, a Domino acceptantur. 9,10 3 Vicissim, quod qui in veris et in bono sunt, et malum faciunt, pereant. (11,)12,13 3 Dictum ad illos, qui in Ecclesia, ut paenitentiam agant et se convertant, sed quod nolint, 14-16 3 qua amant falsa omnis generis, et per id Ecclesiam apud se annihilant;
17 3 quare destruentur. 18 3 Quod contra Dominum et inde contra Verbum Ipsius se extollant contemnendo Ipsum, et falsificando illud. 19,20 3 Lamentatio super id. 21,22 3 Quod illis non aliquod Ecclesiae verum, et quod astute agant. 23 3 Quod non condonari possint.