83. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XVII. Versus Res 1,2 3 Quod in internis eorum sit, colere modo externa. 3 3 Quod omnia scientifica vera auferrentur 4 3 nondum; quod in infernum venturi. 5,6 3 Quod illi, quia sibi fidunt, non aliquid veri et boni percipiant. 7,8 11 Vicissim illi qui Domino fidunt, quod illis semper bonum et verum. 9,10 3 Quod Dominus sciat, quid interius latet, qualiter cunque externum apparet. 11 3 Quod vera, quae discunt, non illis usui sint. 12,13 15 Quod Dominus sit Caelum et Ecclesia, quare qui ab Ipso recedunt, damnati sunt. 14-18 3 Precatio ad Dominum, et agnitio, ut removeantur mali. 19,20 3 Dominus ad illos qui in externis:
21-24 16 ut Divinum Ipsius agnoscant, quod est "sabbathum," nec illud violent 25 16 quod tunc illis intellectus Verbi, 26 16 et quod tunc cultus ex veris. 27 2 Si non agnituri sunt, quod externa ab internis peribunt.