88. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XXII. Versus Res 1,2 2 Ad illos in Ecclesia qui in scientia rerum sunt. 3,4 2 Quod si faciant secundum vera Verbi et scientiam suam, et non illa pervertant, foret illis intelligentia. 5,6 2 Quod alioquin periturum est omne intelligentiae, 7-9 2 et omne scientiae eorum, qua separaverunt se a Domino. 10 2 Quod nulla restitutio. 11,12 2 Quod non amplius ab illis Ecclesia, 13,14 2 quia per ratiocinia ex falsis fecerunt sibi religionem. 15,16 2 Quod priores illorum, qui in Ecclesia, non fuerint tales;
17 3 sed quod Ecclesiam perverterint per omnis generis falsa. 18,19 3 Quod non possit fieri miseratio quin sicut prophani ejiciantur. 20,21 3 Quod non attendere velint ad Verbum 22 3 quia falsa religionis imbuerunt. 23,24 3-15 Quod per Verbum non possint tutelam habere utcunque illud ore agnoscunt. 25-27 3 Quod inter illos venturi, qui prophanant Verbum, et sibi per id faciunt religionem contrariam veris Ecclesiae, a qua religione recedere non possint. 28-30 3 Quod illis non aliquod verum sit, quod non perversum et prophanatum.