89. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XXIII. Versus Res 1,2 3 Contra illos qui bonum Verbi perverterunt, et per id Ecclesiam destruxerunt, qui sunt "pastores." 3,4 11 Quod perituri, et quod Dominus Ecclesiam ex aliis instaurabit qui bonum ejus docebunt et discent. 5,6 11 Quod hoc Dominus facturus sit, et quod tunc qui ab Ecclesia Ipsius salvandi sint. 7(,8) 16-11 Quod tunc agnoscent quod Dominus sit Jehovah, et quod Ecclesia Ipsius sit. 9 3 Contra illos qui pervertunt vera Verbi, qui sunt "prophetae." 10 3 Inde Ecclesia plena falsis et perversa, 11 3 et non amplius verum et bonum, nisi externum. 12 15-3 Quia illi non vident vera, die judicii pereunt. 13 3 Quod vera pervertantur per falsa principia, quaerunt religionis. 14 3 Quod autem Verbum pervertatur, hoc pessimum. 15 3 His non erit nisi quam falsum, 16,17 3 quod etiam confirmant ex Verbo, 18 3 dicentes Divinum esse. 19,20 15 Quod die judicii perituri. 21,22 3 Quod illi ex se et non ex Domino discant; si a Domino, recederent a malis:
23,24 3 sic Dominus esset cum illis. 25,26 3 Quod per falsam interpretationem pervertant. 27 3 Inde non intellectus veri, 28,29 3 quia non a Domino, qui etiam est Verbum, in quo verum ab Ipso se manifestat. 30,31 3 Perversiones veri adhuc ah illis qui se illustratos dicunt, 32 3 cum tamen non illustrati sunt. 33 3 Quod Divinum verum indicet quod recesserint. 34 3 Qui aliter dicit, luet. 35,36 3 Porro, quod non scituri sint, quid Divinum verum;
37-40 3 et quia dicunt Divinum verum esse, quod est falsum, removebitur verum Ecclesiae ab illis; inde illis exitium.