90. [P. P. JEREMIAS] CAPUT XXIV. Versus Res 1-3 2-11 Postquam tota Ecclesia adulteraverat et prophanaverat Verbum, repraesentatum est, quod pars eorum tales essent ut possent reformari, pars autem non possent, quae sunt "duae corbes ficuum in una bonae, et in altera malae." 4-7 2-11 Qui possent reformari, erant qui prorsus vastati erant, ut non scirent quid verum et bonum, qui 11 hi possunt tandem doceri, agnoscere Dominum, recipi et fieri Ecclesia. 8,9 3 Qui autem non possent reformari, erant qui vellent adhuc ii, cultu ex Verbo esse, quem cultum tunc continue prophanarent. 9,10 3 Quod apud hos omne sanctum prophaneretur, et illi perirent.