Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 225

Previous Number Next Number See English 

225. Spiritus hominis post mortem corporis apparet in mundo spirituali in forma humana, prorsus sicut in mundo; gaudet etiam facultate videndi, audiendi, loquendi, sentiendique sicut in mundo; et pollet omni facultate cogitandi, volendi, et faciendi, sicut in mundo; verbo, est homo quoad omnia et singula, praeter quod non crasso illo corpore, quo in mundo, circumdatus sit; id relinquit cum moritur, nec usquam reassumit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church