226. Haec continuatio vitae est quae intelligitur per resurrectionem. Quod homines credant quod non prius resurrecturi sint quam ultimo judicio, quando etiam periturum omne aspectabile mundi, est quia non intellexerunt Verbum; et quia sensuales homines vitam ponunt in corpore, et credunt quod nisi hoc revicturum esset, actum foret de homine.