237. Quemadmodum amor in Dominum et amor erga proximum faciunt vitam caeli apud hominem, ita amor sui et amor mundi, quando regnant, faciunt vitam inferni apud illum, nam hi amores illis oppositi sunt: quapropter illi apud quos amores sui et mundi regnant, nihil possunt recipere e caelo, sed quae recipiunt sunt ex inferno; quicquid enim homo amat et quicquid credit, vel e caelo est vel ex inferno est.