238. Illi apud quos amor sui et amor mundi regnant, non sciunt quid caelum et quid felicitas caeli, et incredibile illis apparet quod felicitas in aliis amoribus detur quam in illis; cum tamen tantum intrat felicitas caeli, quantum illi amores ut fines removentur: felicitas, quae illis remotis succedit, est tanta ut excedat omnem captum hominis.