294. Quod Dominus subjugaverit inferna docet Ipse apud Johannem; cum instabat passio crucis, tunc dixit Jesus, "Nunc judicium est mundi hujus; nunc princeps mundi hujus ejicietur foras" (xii. 27, 28, 31);
apud eundem, "Confidite, Ego vici mundum" (xvi. 33);
et apud Esaiam, "Quis hic venit ex Edom....? incedens in multitudine roboris sui, ....magnus ad salvandum; ....salutem praestitit Mihi brachium meum; ideo factus est illis in Salvatorem" (lxiii. {1}1-19; cap. lix. 16-21). Quod glorificaverit Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam glorificatus est, docet etiam apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit Jesus, "Nunc glorificatus est Filius hominis, ....et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum" (xiii. 31, 32);
apud eundem, "Pater, venit hora; glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te" (xvii. 1, 5);
apud eundem, "Nunc anima mea turbata est; ....Pater glorifica tuum nomen: et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 27, 28);
et apud Lucam, "Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam?" (xxiv. {2}26.) Haec dicta sunt de passione Ipsius: "glorificare" est Divinum facere. Inde nunc constat quod nisi Dominus in mundum venerit et Homo factus sit, et eo modo liberaverit ab inferno omnes illos qui credunt in Ipsum, et amant Ipsum, nullus mortalium salvari potuerit: ita intelligitur quod absque Domino nulla salus. -1 1-19 pro "1 ad 20" -2 26 pro "30"