True Christian Religion (Ager) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. (vi.) Quod nisi unus Deus foret, non potuisset universum creari et conservari. - Quod unitas Dei concludi possit a creatione universi, est quia universum est opus cohaerens sicut unum a primis ad ultima, et quod pendeat a Deo uno sicut corpus a sua anima. Universum ita creatum est, ut Deus possit omnipraesens esse, ac sub auspicio suo omnia et singula ejus tenere, ac ut unum continere in perpetuum, quod est conservare. Ex hoc quoque est, quod Jehovah Deus dicat, Quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega (Esai. xliv. 6; Apoc. i, 8, 17):

et alibi, Quod faciat omnia, expandat caelos, et extendat terram, a Se Ipso (Esai. xliv. 24) Hoc magnum systema, quod vocatur universum, est opus cohaerens ut unum a primis ad ultima, quia Deus in creando illud intendit unum finem, qui fuit caelum angelicum ex humano genere; et media ad illum finem sunt omnia ex quibus mundus est; nam qui vult finem, etiam vult media. [2.] Quare qui contemplatur mundum ut opus continens mediorum ad illum finem, ille potest contemplari universum creatum ut opus cohaerens ut unum, et potest videre, quod mundus sit complexus usuum in successivo ordine pro humano genere, ex quo caelum angelicum. Divinus Amor non potest alium finem intendere, quam beatitudinem aeternam hominum ex suo Divino; et Divina Ipsius Sapientia non potest producere aliud quam usus medios ad illum finem. Ex lustrato mundo in universali hac idea, omnis sapiens potest comprehendere quod Creator universi sit unus, et quod essentia Ipsius sit Amor et Sapientia: quare non datur singulare ibi, in quo non latet usus in propinquo aut e longinquo pro homine; pro victu ejus ex fructibus terrae, et quoque ex animalibus, ac vestitus ex iisdem. [3.] Inter mirabilia est, quod viles illi vermes, qui vocantur bombyces, serico vestiant et magnifice ornent et feminas et viros, a reginis et regibus, usque ad ancillas et famulos: et quod viles vermes, qui sunt apes, suppeditent ceras pro luminaribus, ex quibus templa et aulae in splendore sunt. Illi qui singulariter aliqua in mundo, et non universaliter omnia in serie, in qua sunt fines, causae mediae, et effectus, lustrant, tum qui creationem non a Divino Amore per Divinam Sapientiam deducunt, non videre possunt quod universum sit opificium unius Dei, et quod in singulis usibus, quia in fine, habitet; omnis enim qui in fine est, etiam in mediis est, nam intime in omnibus mediis est finis, qui agit et ducit media. [4.] Qui non contemplantur universum ut opificium Dei, ac ut habitaculum Amoris et Sapientiae Ipsius, sed ut opificium naturae, ac ut habitaculum caloris et lucis solis, illi superiora mentis suae occludunt pro Deo, et inferiora mentis suae aperiunt pro diabolo; et inde exuunt humanum et induunt ferinum, et se non modo credunt bestiis similes, sed etiam fiunt; fiunt enim vulpes quoad astutiam, lupi quoad ferociam, pardi quoad dolum, tigrides quoad saevitiam, crocodili, serpentes, bubones, et noctuae quoad illorum naturam. Illi qui tales sunt, etiam in mundo spirituali e longinquo apparent illis feris similes; amor mali illorum ita se figurat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church