True Christian Religion (Ager) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. (vii.) Quod homo, qui non agnoscit Deum, ad ecclesia sit excommunicatus, et damnatus. - Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab ecclesia excommunicatus sit, est quia Deus est omne ecclesiae, et Divina, quae vocantur theologica, faciunt ecclesiam; quare negatio Dei, est negatio omnium ecclesiae; et haec ipsa negatio excommunicat illum, ita ipse homo se, et non Deus illum. Quod ille damnatus sit, est quia excommunicatus ab ecclesia ille etiam excommunicatus est e caelo; ecclesia enim in terris et caelum angelicum unum agunt, sicut internum et externum, ac sicut spirituale et naturale apud hominem: et homo a Deo creatus est, ut quoad internum suum sit in mundo spirituali, et quoad externum suum in mundo naturali; proinde quod creatus sit indigena utriusque mundi, propter causam, ut spirituale, quod caeli est, implantetur naturali quod mundi est, quemadmodum fit cum semine in humo, et sic homo fiat constans et perdurans in aeternum. [2.] Homo, qui per negationem Dei se excommunicavit ab ecclesia, et sic a caelo, occlusit internum hominem apud se quoad voluntatem, ita quoad genialem suum amorem; voluntas hominis enim est receptaculum amoris ejus, et fit habitaculum hujus; at non potest occludere internum suum hominem quoad intellectum, nam si hoc posset et faceret, homo non foret homo amplius; sed amor voluntatis ejus superiora intellectus infatuat falsis; inde fit intellectus quasi occlusus quoad vera quae fidei sunt, et quoad bona quae charitatis; ita plus et plus contra Deum, et simul contra spiritualia ecclesiae; et sic excluditur e communione cum angelis caeli; e qua cum exclusus est, se infert in communionem cum satanis inferni, et unum cogitat cum illis; et omnes satanae negant Deum, ac de Deo et de spiritualibus ecclesiae cogitant fatue; similiter homo conjunctus illis. [3.] Hic dum in spiritu suo est, quod fit quum domi sibi relictus, patitur cogitationes duci a jucundis mali et falsi, quae concepit et parturivit apud se; tunc cogitat de Deo quod non sit, sed quod sit modo vox sonans ex pulpitis, ad vinciendum plebem ad obedientiam legum justitiae, quae societatis sunt: et quoque cogitat quod Verbum, ex quo ministri sonant Deum, sit visionarium et congestum quid, cui sanctitas ex auctoritate inducta est; tum quod decalogus seu catechismus sit libellus, qui postquam tritus est a manibus puerorum, rejectibilis "[1]sit; sanxit enim quod parentes honorandi sint, non occidendum, non scortandum, non furandum, non false testandum, et quis non ex lege civili eadem scit? De ecclesia cogitat, quod modo sit congregatio simplicium ad credendum facilium, et pusillanimorum, qui vident quod non vident. De homine, et de se ut homine, cogitat similiter ut de bestia; et de vita post mortem, similiter quod de vita bestiae post illam. [4.] Ita cogitat internus ejus homo, utcunque aliter loquitur externus; nam, ut dictum, est cuivis homini internum et externum, et internum ejus facit hominem, qui vocatur spiritus, et vivit post mortem, et externum, ex quo per moralitatem agit hypocritam, sepelitur; et tunc propter negationem Dei fit damnatus. Omnis homo quoad spiritum suum est sui similibus consociatus in mundo spirituali, et est sicut unus cum illis; et datum est mihi saepius videre hominum adhuc viventium spiritus in societatibus, quorundam ibi in angelicis, et quorundam in infernalibus; et quoque per dies datum est loqui cum illis; et miratus sum quod ipse homo in suo corpore adhuc vivens de hoc prorsus nihil sciret. Exinde patuit, quod qui negat Deum, jamdum inter damnatos sit, et quod post mortem colligatur ad suos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church