True Christian Religion (Ager) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. Quod credentes in Dominum Jesum Christum accepturi sint spirituales illas virtutes, est quia Ipse est Salus et Vita aeterna, Salus est quia Salvator, haec quoque est nomen Ipsius Jesus, Vita aeterna, quia illis in quibus Ipse est et illi in Ipso, est vita aeterna; quare etiam Ipse vocatur Vita aeterna apud Johannem, 1 Epist. v. 21 [B.A. 20]; nunc quia est Salus et Vita aeterna, sequitur quod etiam sit omne id per quod salus et vita aeterna obtinentur; proinde quod sit omne reformationis, regenerationis, innovationis, vivificationis, sanctificationis, justificationis, purificationis a malis, et tandem salvatio. Dominus apud unumquemvis hominem operatur illa, hoc est, conatur inferre illa; et cum homo se accommodat et disponit ad receptionem, infert illa; ipsum activum accommodationis et dispositionis etiam est a Domino, sed si homo non spontaneo spiritu recipit illa, tunc praeter conatum, qui jugiter perstat, non potest inferre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church