True Christian Religion (Ager) n. 151

Previous Number Next Number See English 

151. Credere in Dominum, non solum est agnoscere Ipsum, sed etiam facere praecepta Ipsius, nam modo agnoscere Ipsum est solum cogitationis ex aliquo intellectu, at facere praecepta Ipsius, est quoque agnitionis ex voluntate. Mens hominis consistit ex intellectu et voluntate, ac intellectus est cogitare, ac voluntatis est facere; quare dum homo solum agnoscit ex cogitatione intellectus, duntaxat ex dimidia mente adit Dominum: at vero cum facit, tunc ex tota, et hoc est credere. Alioqui potest homo dividere cor suum, ac superficiem ejus adigere, ut se elevet sursum, dum caro ejus se invertit deorsum; et sic volat sicut aquila inter caelum et infernum; et tamen homo non sequitur aspectum suum, sed jucundum carnis suae; et hoc quia est in inferno, ideo devolat illuc, et postquam ibi litavit voluptatibus suis, et libavit mustum daemonibus, induit vultum ex facetiis et visum ex scintillis ignis, et sic mentitur angelum lucis. Tales satanae fiunt illi post mortem, qui agnoscunt Dominum, et non faciunt praecepta Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church