160. Secundum Memorabile: - Quondam in comitatu cum angelis ambulavi in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum, in quem omnes homines post mortem primum veniunt, et praeparantur, boni ad caelum, et mali ad infernum; et collocutus cum illis de pluribus, inter quae etiam de hoc, quod in mundo, ubi sum corpore, tempore noctis, innumerabiles stellae, majores et minores, appareant, et quod illae sint totidem soles, qui modo lucem in mundum nostri solis transmittunt; "et cum vidi, quod in vestro mundo etiam conspiciantur stellae, autumavi quod hae totidem sint, quot in mundo, ubi sum." Angeli ex hoc sermone delectati, dicebant, quod forte totidem sint, quoniam unaquaevis societas caeli, coram illis qui sub caelo sunt, quandoque lucet sicut stella, et societates caeli sunt innumerabiles, omnes ordinatae secundum varietates affectionum amoris boni, quae in Deo infinitae sunt, et inde ex Illo innumerabiles; et quia hae ante creationem praevisae sunt, arbitror quod secundum illarum numerum provisae, hoc est, creatae sint totidem stellae in mundo ubi homines, qui in naturali materiali corpore erunt. [2.] Cum ita confabulabamur, vidi in septentrione viam stratam, spiritibus ita constipatam, ut vix vestigii locus daretur inter duos; et dixi angelis, quod hanc viam etiam prius viderim, ac spiritus sicut turmas exercitus super illa, et quod audiverim, hanc viam esse, quam omnes, qui e mundo naturali decedunt, pertranseunt. Quod via illa tanto numero spirituum operta sit, est causa, quia aliquot myriades hominum quavis septimana obeunt, et omnes illi post mortem in hunc mundum transmigrant. His addiderunt angeli, quod via illa terminetur in hoc mundo in ejus medio, "ubi jam nos sumus; quod in medio ejus. sit causa, quia a latere versus orientem sunt Societates quae in A more in Deum et erga proximum sunt; et ad sinistrum versus occidentem societates ex illis qui contra illos amores sunt; et antrorsum in meridie societates ex illis qui intelligentiores reliquis sunt: inde est, quod recentes e mundo naturali huc primum alluant. Quando hic sunt, tunc in externis, in quibus proxime in priori mundo fuerunt, sunt; et postea successive immittuntur in sua interna, explorantur quales sunt, et post explorationem feruntur boni ad sua loca in caelo, et mali ad sua loca in inferno." [3.] Constitimus in medio, in quod terminabatur via affluxus, et diximus, "Moremur hic parumper et loquamur cum quibusdam novis advenis." Et ex alluentibus elegimus duodecim; et quia omnes erant recentes ex mundo naturali, non sciebant aliter, quam quod adhuc ibi essent; et interrogavimus illos, quid de caelo et inferno, et quid de vita post mortem, sentiunt Ad quae Unus ex illis respondit, "Quod sacer noster ordo impresserit mihi fidem, quod victuri simus post mortem, et quod caelum et infernum sint; et inde ego credidi, quod omnes qui moraliter vivunt, in caelum veniant; et quia omnes moraliter vivunt, quod nemo in infernum, et sic quod infernum sit fabula efficta a clero, ut deterreantur a male vivere. Quid refert, si de Deo cogitem ita vel ita? Cogitatio est modo sicut gluma aut bulla super aqua, quae diffluit et abit." Alter prope illum dixit, "Mea fides est, quod caelum et infernum sint, et quod Deus regat caelum et Diabolus infernum; et quia hostes sunt, et inde sibi oppositi, unus vocat malum quod alter bonum; et quod moralis homo simulator, qui potest facere ut malum appareat sicut bonum et bonum sicut malum, ab utriusque parte stet. Quid tunc interest. sive cum uno aut altero Domino sim, modo faveat? Jucundat homines aeque malum ac bonum." [4.] Tertius a latere ejus dixit, "Quid mea refert, si credam quod caelum et infernum sint, nam quis inde venit et narravit? Si omnis homo post mortem viveret, cur non ex tanta multitudine unus rediisset et nuntiavisset? Quartus juxta illum dixit, "Informabo te cur non aliquis redierit et nuntiaverit: causa est, quia homo dum exspiravit animam, et mortuus est, tunc vel fit larva et dissipatur, vel est sicut spiritus oris, qui modo est ventus. Quomodo potest talis redire, et cum aliquo loqui?" Quintus excepit et dixit, "Amici, exspectate ad diem ultimi judicii, quia omnes tunc redibunt in sua corpora, et videbitis illos, et loquemini cum illis, et narrabit tunc quisque sua fata alteri." [5.] Sextus e diametro stans, et ridens dixit, "Quomodo potest spiritus, qui est ventus, redire in corpus a vermibus exesum, et simul in ejus sceleton sole exustum ac in pulverem dilapsum? Et quomodo aliquis Aegyptius factus [1]mumia, et a pharmacopola inmixtus extractis vel emulsis, epotis aut comestis, redire et aliquid narrare? Quare exspectate si vobis est fides, ultimum illum diem, sed exspectatione perenni et perenni frustra." Septimus post hunc dixit, "Si crederem caelum et infernum, et inde vitam post mortem, crederem etiam aves et bestias aeque victuras: suntne aliquae ex his aeque morales et rationales ut homines? Negatur quod bestiae vivant; quare ego nego quod homines: est par ratio, unum sequitur ex altero; quid homo nisi animal?" Octavus a tergo hujus stans accessit et dixit, "Credite si vultis caelum; sed ego non credo infernum. Estne Deus omnipotens, et potest salvare unumquemvis?" [6.] Tunc nonus palpans manum ejus, et dixit, "Deus non modo est omnipotens, sed etiam gratiosus; non potest aliquem mittere in ignem aeternum: et si quis ibi est, non potest quin illum inde eximat et attollat." Decimus excurrit ex ordine in medium, et dixit, "Nec ego credo infernum. Nonne Deus misit Filium suum, et Ille expiavit et sustulit totius mundi peccata? Quid tunc valet diabolus contra id? Et quia non valet, quid tunc infernum?" Undecimus, qui fuit sacerdos, hoc audito excanduit, et dixit, "Numne scis quod illi qui adepti sunt fidem, cui meritum Christi inscriptum est, salventur, et quod illi quos Deus eligit, adipiscantur illam fidem? Estne electio in arbitrio Omnipotentis, et in Ipsius judicio, quinam sunt digni? Quis potest contra illa?" Duodecimus, qui erat politicus, tacuit; at rogatus ut coronaret responsa, dixit, "Non quicquam de caelo, inferno et de vita post mortem e pectore expromam, quoniam de illis non quisquam aliquid scit; sed usque absque vituperatione sinite, ut sacerdotes praedicent illa; sic etenim mentes vulgi ab invisibili vinculo tenentur obstrictae legibus et ducibus; pendetne ab hoc salus publica?" [7.] Nos talibus auditis obstupuimus, et diximus inter nos, "Hi tametsi Christiani nominantur, non sunt homines nec bestiae, sed homines bestiae." Verum ad excitandum illos e somno, diximus, "Est caelum et infernum, et est vita post mortem; quod sint, convincemini, dum ignorantiam de statu vitae, in quo nunc estis, discutimus; quisque enim primis diebus post mortem, non aliter scit, quam quod adhuc vivat in eodem mundo, in quo prius; tempus enim praeterlapsum est sicut somnus, ex quo cum quis expergiscitur, non sentit aliter quam quod sit ubi fuit. Simile est cum vobis hodie; quare locuti estis similiter ut cogitavistis in mundo priori." Et angeli excusserunt ignorantiam, et tunc se viderunt in alio mundo, ac inter illos, quos non cognoverunt; et tunc exclamabant, "Oh ubi sumus?" Et diximus, "Non amplius in mundo naturali sed in mundo spirituali, et nos sumus angeli." Tunc post evigilationem, dixerunt, "Si estis vos angeli, monstrate nobis caelum." Et respondebamus, "Moremini hic paulisper, et redibimus:" et post semissem horae reversi vidimus illos exspectantes nos, et diximus, "Sequimini nos in caelum." Et secuti sunt, et cum illis ascendimus, et quia nos eramus cum illis, custodes aperiebant portam, et immittebant. Et nos diximus illis, qui in limine excipiebant advenas, "Explorate illos." Et illi circumverterunt illos, et viderunt quod occipitia illorum essent valde excavata. Et tunc dixerunt, "Recedite ab hinc, quia jucundum amoris malefaciendi vobis est, et inde non conjuncti estis caelo; cordibus enim vestris negavistis Deum, et sprevistis religionem." Et nos tunc diximus illis, "Ne moremini, quia alioquin ejiciemini." Et festinabant deorsum et abiverunt. [8.] In via domum locuti sumus de causa, cur occipitia illorum, quibus jucundum malefaciendi est, in hoc mundo excavata sint. Et dixi hanc causam, quod homini duo cerebra sint, unum in occipitio, quod vocatur cerebellum, et alterum in frontispicio, quod vocatur cerebrum, et quod in cerebello habitet amor voluntatis, et in cerebro cogitatio intellectus; et quod dum cogitatio intellectus non ducit amorem voluntatis hominis, intima cerebelli, quae in se caelestia sunt, concidant; inde excavatio.