True Christian Religion (Ager) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. Tertium Memorabile: - Quondam in mundo spirituali audivi sonum sicut molae; erat in plaga ejus septentrionali. Primum miratus sum quid hoc, sed recordatus sum, quod per "molam" et "molere" intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae. Quare accessi ad locum, ubi auditus est ille sonus, et cum prope eram, evanescebat sonus; et tunc videbam lacunatum quid supra terram, ad quod patebat aditus per antrum; quo viso descendi et intravi. Et ecce erat camera, in qua vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quid inserviebat doctrinae ejus; schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit; in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et illa quae super illis scripta erant, integrae chartae mandabant. Quaesivi primum de libris circum illum. Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, "Profunde illi et Suionia et Danemarchia, profundius illi qui ex Germania, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, et profundissime illi qui ex Batavia;" et addidit, quod in variis discrepent, sed in Articulo de Justificatione et Salvatione per solam fidem, omnes conveniant. Postea dixit, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis, quod Deus Pater exciderit gratia erga genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuerit fieri quam per unicum suum Filium; et quod postquam hoc factum est, apertus sit accessus ad Deum Patrem propter Ipsum, nam dicimus, "Pater miserere nostri propter Filium." Et dixit, "Video et vidi quod hoc sit secundum omnem rationem et Scripturam; quomodo alioqui potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in meritum Filii?" [2.] Audivi hoc, et obstupui, quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi. Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, "Quomodo potes ita loqui?" Quare aperui mentem, dicens, "Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit gratia pro genere humano, et reprobaverit et excommunicaverit illud? Estne Divina gratia attributum Divinae Essentiae? quare excidere gratia foret excidere Divina Essentia, et excidere Divina sua Essentia foret non magis esse Deus. Num potest Deus abalienari a Se Ipso? Crede mihi, quod gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam[, [2]sed nusquam a parte Dei]; si gratia a Deo recederet, actum foret cum universo caelo et cum universo genere humano; quare permanet gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga angelos et homines, sed etiam erga diabolos in inferno. Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus est per gratiam? [3.] Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et non per Filium? Estne Filius Mediator et Salvator? cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem? estne Ille Deus et Homo? Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem? annon procurator et introductor erit? Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus, et quod hic accessus perpetuus sit, quum immediate adis ipsum Dominum, quoniam Ipse est in Patre et Pater in Ipso. Inquire nunc in Scriptura, et visurus es, quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra illam, sicut est contra rationem. Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum qui in sinu Patris est, et solus apud Illum. Anne legisti Joh. xiv. 6?" His auditis senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; et cum actutum a me ipso egressus sum, projecit post me extra fores Librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille Liber erat Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church