167. Quod in Domino Deo Salvatore illa tria essentialia fuerint et sint, videlicet anima, corpus et operatio, quisque agnoscit. Quod Anima Ipsius fuerit a Jehovah Patre, non potest nisi ab Antichristo negari; nam in Verbo utriusque Testamenti vocatur Filius Jehovae, Filius Dei Altissimi, Unigenitus; est itaque Divinum Patris, ut anima in homine, primum essentiale Ipsius. Quod Filius, quem Maria peperit, sit corpus Divinae illius animae, inde sequitur, non aliud enim quam corpus ab anima conceptum et derivatum in utero matris paratur; hoc itaque est alterum essentiale. Quod operationes faciant tertium essentiale, est quia illae procedunt ex anima et corpore simul; et quae procedunt sunt ejusdem essentiae cum illis quae producunt. Quod tria essentialia, quae sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus, in Domino unum sint, sicut anima, corpus et operatio in homine, constat manifeste ex Domini verbis, quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; similiter quod Ipse et Spiritus Sanctus, quoniam Spiritus Sanctus est Divinum procedens ex Domino a Patre, ut supra (n. 153, 154) plene ex Verbo demonstratum est; quare hoc iterum demonstrare, foret rumen superfluum, et sicut onerare mensam cibis post satietatem.