True Christian Religion (Ager) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. Quando dicitur, quod Pater, Filius et Spiritus Sanctus, sint tria essentialia unius Dei, quemadmodum anima, corpus et operatio apud hominem, coram mente humana apparet sicut tres personae sint tria illa essentialia, quod non dabile est; sed dum intelligitur, quod Divinum Patris quod facit animam, et Divinum Filii quod facit corpus, et Divinum Spiritus Sancti seu Divinum procedens, quod facit operationem, sint tria essentialia unius Dei, tunc cadit id in intellectum: est enim Deus Pater suum Divinum, Filius ex Patre suum, et Spiritus Sanctus ex utroque suum; quae quid unius essentiae ac unanima sunt, faciunt unum Deum. Si autem tria illa Divina dicuntur personae, et unicuique attribuitur sua proprietas, ut Patri imputatio, Filio mediatio, et Spiritui Sancto operatio, tunc fit essentia Divina divisa, quae tamen est una et individua; ita non aliquis ex tribus in plenitudine est Deus, sed quisque in potentia subtriplicata, quod intellectus sanus non potest non rejicere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church