True Christian Religion (Ager) n. 199

Previous Number Next Number See English 

199. Quod Dominus, cum in mundo fuit, locutus sit per correspondentias, ita etiam spiritualiter cum naturaliter, constare potest a parabolis Ipsius, quarum singulis verbis inest sensus spiritualis. Exemplo sit Parabola de decem Virginibus. Dixit "Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exiverunt in occursum Sponsi. Quinque.. ex illis erant prudentes, quinque vero stultae. Quae erant stultae, accipientes lampades suas non acceperunt.. oleum, prudentes vero acceperunt oleum in.... lampadibus suis. Tardante vero Sponso, dormitarunt omnes et obdormierunt. Media autem nocte clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc expergefactae omnes virgines istae, et adornabant lampades suas. Verum stultae prudentibus dicebant, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: sed respondebant prudentes, dicentes, Ne forte sufficiat nobis et vobis; abite.. potius ad vendentes, et emite vobis ipsis. At abeuntibus illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias: et ostium clausum est. Et tandem veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis: Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12). Quod in singulis his sit sensus spiritualis, et inde Sanctum Divinum, non videt nisi qui novit quod sensus spiritualis sit, et qualis ille. In sensu spirituali per "regnum caelorum" intelligitur caelum et ecclesia; per "sponsum" Dominus; per "nuptias" conjugium Domini cum illis per bonum amoris et verum fidei; per "virgines" illi qui ab ecclesia sunt; per "decem" omnes: per "quinque" aliqua pars; per "lampades" illa quae fidei sunt; per "oleum" illa quae boni amoris; per "dormire" et "expergisci" vita hominis in mundo quae naturalis, et vita ejus post mortem quae spiritualis; per "emere," comparare sibi; per "ire ad vendentes et emere oleum," comparare sibi bonum amoris ab aliis post mortem; et quia tunc non amplius comparatur, ideo tametsi cum lampadibus et empto oleo ad ostium, ubi nuptiae erant, venerunt, usque illis dictum est a Sponso, "Non novi vos:" causa est, quia homo post vitam in mundo, manet qualis in mundo vixerat. Ex his patet quod Dominus per meras correspondentias locutus sit, et hoc quia ex Divino, quod in Ipso et Ipsius erat. Quia "virgines" significant illos qui ab ecclesia sunt, ideo toties in Verbo Prophetico dicitur Virgo et Filia Zionis, Hierosolymae, Jehudae, Israelis: et quia "oleum" significat bonum amoris, ideo omnia sancta Ecclesiae [Israeliticae] oleo ungebantur. Simile est in reliquis parabolis, et in omnibus verbis, quae Dominus locutus est: inde est quod Dominus dicat, quod Verba Ipsius spiritus et vita sint (Joh. vi. 63).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church